monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 121
{XXIII} Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades LXXXVII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit XII esse, etiam tum incomperta magnitudine.